monumenta.ch > Augustinus > sectio 4 > uwbM.p.th.f.69.103 > csg75.5 > 67 > sectio 4 > 1 > 70 > sectio > sectio 23 > sectio 9 > sectio 14 > Isaias, 10 > sectio 25 > sectio 14 > sectio 11 > sectio 9 > 217
Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CCXVI. Ad competentes <<<     >>> SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve .

SERMO CCXVII. De oratione Christi, Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, ibi sint ipsi. Ioan. cap. XVII, 24. Habitus paulo ante Pascha. APPARAT EINBLENDEN

1 Dominus Christus, qui nos exaudit cum Patre, orare pro nobis dignatus est Patrem. Quid felicitate nostra certius, quando ille pro nobis orat, qui dat quod orat? Est enim Christus homo et Deus: orat ut homo; dat quod orat, ut Deus. Quod autem tenere debetis, ideo totum Patri assignat, quia Pater non de illo est, ipse de Patre est. Fonti unde natus est, totum dat. Sed et ipse fons natus est. Ipse est enim fons vitae. Ergo Pater fons fontem genuit. Genuit quidem fontem fons; sed et generans fons et genitus fons: quemadmodum generans Deus et genitus Deus, unus est Deus. Pater non est Filius, Filius non est Pater, Spiritus sanctus amborum nec Pater nec Filius: sed Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Aedificamini in unitate, ne cadatis in separatione.
2 Audistis quid pro nobis oraret, imo quid vellet. Dixit: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, ibi sint ipsi. Volo, inquit, ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. O domus beata! o patria secura! Non habet hostem, non habet pestem. Securi ibi vivemus, migrare non quaeremus, tutiorem locum non inveniemus. Quidquid hic elegeris in terra, ad timorem eligis, non ad securitatem. Elige tibi locum, dum es in malo loco, id est in hoc saeculo, in hac vita tentationibus plena, elige in hac mortalitate gemitibus et timoribus plena: dum es in malo loco, elige tibi locum, quo migres de malo loco. Non poteris ad locum bonum migrare de loco malo, nisi bene feceris in loco malo. Qualis locus est ille, ubi nemo esurit? Ergo si vis habitare in loco bono, ubi nemo esurit; in loco malo frange panem tuum esurienti. In loco illo beato nemo est peregrinus: omnes in patria sua vivunt. Si ergo vis esse in loco bono, ubi nemo est peregrinus; in loco malo non habentem quo intret, suscipe in domum tuam. Peregrino praebe hospitium in loco malo, ut venias ad locum bonum, ubi hospes esse non possis. In loco bono nemo indiget vestimento: frigus ibi non est, aestus ibi non sunt: utquid tectum, utquid indumentum? Ibi non erit tectum, sed protectio. Ecce et ibi invenimus tectum: Sub umbra alarum tuarum sperabo. Ergo in hoc loco malo praebe non habenti tectum, ut sis in loco bono, ubi habeas tale tectum, ut non quaeras facere sarta tecta: quia non ibi stillat imber. Est perpetuus fons veritatis: sed imber ille laetificat, non humectat: imber iste, ipse est fons vitae. Quid est enim, Apud te est fons vitae; et, Verbum erat apud Deum?
3 Ergo, charissimi, facite bene in loco malo, ut veniatis ad locum bonum, de quo ait qui nobis eum praeparat, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Ascendit praeparare, ut nos ad paratum securi veniamus. Ipse praeparavit: in illo manete. Parva tibi domus est Christus? Iamne passionem ipsius times? Resurrexit a mortuis, et non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Locus malus, dies mali, saeculum hoc. Sed bene faciamus in loco malo, et bene vivamus in diebus malis. Transit locus malus et dies mali: et veniet locus bonus aeternus, et dies boni aeterni: et ipsi dies boni unus dies erunt. Hic enim quare sunt mali dies? Quia transit unus, ut veniat alius. Transit hodiernus, ut veniat crastinus: transit hesternus, ut veniat hodiernus. Ubi nihil transit, unus est dies. Et dies Christus est, et Pater dies: sed Pater dies de nullo die, Filius dies ex die. Commendavit ergo nobis Dominus Iesus Christus in passione sua labores et contritiones praesentis saeculi: in resurrectione sua commendavit aeternam vitam et beatam futuri saeculi. Toleremus praesentia, speremus futura. Ideo in diebus istis dies agimus significantes laborem praesentis saeculi, in ieiuniis et observatione conterentes animas nostras; in diebus autem venturis dies significamus futuri saeculi, nondum ibi sumus. Significamus dixi; non, tenemus. Usque ad passionem enim contritio: post resurrectionem laudatio.

bnf1594.18 bnf13367.225 bsb32655.244